Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 124 Cic. Luc. 126 () >>Cic. Luc. 128

125Sin agis verecundius et me accusas 25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem potissimum, quem? [Note] Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes [Note] esse, cum ita conpleta et conferta sint omnia, <ut> et [Note] quod movebitur <corpus> [Note] ** corporum cedat et qua quidque [Note] cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus [Note] sic innumerabiles paribus in locis esse isdem [Note] nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam tam prava sentire.' 126Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, <sed [Note] ut eadem> quae tu

-- --

vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse [Note] quo omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque [Note] haud scio an ita sit;

ch. 41sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis inter se disceptare, cum is non [Note] licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) — vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, [Note] mensurae vestrae nego credere: [Note] dubium est uter nostrum sit, leviter ut dicam, verecundior? [Note]



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 124 Cic. Luc. 126 () >>Cic. Luc. 128

Powered by PhiloLogic